monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 9, 1, 11
SILO POMPEIUS a parte Calliae duo beneficia se dixit dedisse, quod redemisset et quod egenti filiam collocasset. hoc, quod secundum posuit, nemo alius pro beneficio imputavit; in quo adeo non est dubium, an beneficium non dederit, ut dubium sit, an receperit. BRUTUS BRUTTEDIUS illas praeterea quaestiones fecit: an, si sua causa fecit hoc Callias, ut redimeret, Cimoni sit beneficium: beneficium enim est, inquit, quod totum eius causa praestatur, in quem confertur. ubi aliquis ex eo aut sperat quid aut praeparat, non est beneficium: consilium est. et diu executus est et argumentis et exemplis. deinde, an sua causa Callias fecerit. voluisti, inquit, opinionem sordium inlustri facto effugere; petisti ex hoc aeternam memoriam: non magis poterat ignotum esse, a quo Cimon solutus esset, quam pro quo alligatus. voluisti habere generum nobilem, pium. HISPO ROMANIUS duram quaestionem fecit: an rettulerit gratiam hoc ipso quod occidit: liberavi te, inquit, summo dedecore; invito tibi beneficium dedi. non est, quod mireris, nam et tu me non rogantem redemisti. hoc loco illos patres, qui filias vitiatas occiderunt, qui incluserunt.